INICIO

  • Autor de la entrada:
  • Categoría de la entrada:General_Publico

Ave discipulae ! Os presento un nuevo texto de nuestro amigo Iulius Caesar .

Ita ancipiti proemio diu atque acriter pugnatum est . Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent , alteri se , ut coeperant , in montem receperunt , alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt . Nam hoc toto proelio , cum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit , aversum hostem videre nemo potuit . Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est , quoniam pro vallo carros obiecerant et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant , et non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant . Diu cum esset pugnatum , impedimentis castrisque nostri potiti sunt . Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est . Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt .

Deja una respuesta